E! 0

- I ————— Ó— s —————————— 2-0 م سوه‎ 10. 7; A MORIS Room - Lance yr يي‎

سي ديم لم هه

Lc nb bd ad

AbULFATHI

ANNALES SAMARITANI.

QUOS

ARABICE EDIDIT CUM PROLEGOMENIS LATINE VERTIT ET COMMENTARIO

ILLUSTRAVIT

EDUARDUS VILMAR.

PHIL. DR. THEOLOGIZE LICENTIATUS MARBURGENSIS.

GOTILE MDCCCLXV. SUMTIBUS FRIDERICI ANDREZ PERTHES.

ABULFATHI

ANNALES SAMARITANI.

QUOS

AD FIDEM CODICUM MANU SCRIPTORUM

BEROLINENSIUM BODLEJANI PARISINI

EDIDIT PROLEGOMENIS

ctp "‏ ج73 INSTRUXIT‏

7

EDUARDUS VILMAR.

P PU a PSI‏ يس ببح ب بس م

6011133 MDCCCLXV. SUMTIBUS FRIDERICI ANDREZE PERTHES.

Gissae, typis W, KELLER.

^

PRAEFATIO.

Jam inde ab eo tempore, quo me ad Judai- carum litterarum studia colenda conferre coepi, aliquod existimavi nostram de popuh lsraélitici religionibus cognitionem capere posse incrementum, si quae de eo comperta habemus eum BSamaritarum ritibus et dogmatis denuo idque accuratius quam antea factum erat contendere ac comparare liceret. Quo consilio abhine biennium fere profectus sum Berolinum, ut illam librorum Samaritanorum gazam, quam a Petermanno in Orientis plagis eoémtam et bibliothecae regiae illatam esse aeeeperam, quan- tum vires meae ferrent, excuterem et examinarem. Quod quum facerem primum incidi in duo exempla manu scripta, quibus Abulfathi annales Samaritani Arabieo sermone conscripti continentur. Qui liber vel leviter a me inspectus et perlustratus tamen prae- clare respondere visus est exspectationi meae. Vi- debam enim plurima eo contineri, quae proposito meo convenirent. Quare ut liber mihi in aliquod tempus permitteretur statim cum viro illustri G. H. PERTZ, bibliothecae Regiae praefecto supremo,

VI

Borussiae Regi a regiminis consilus intimis agere coepi. Cujus ab insigni humanitate et benevolentia facile impetravi, ut annuentibus summis rerum ecclesiasticarum et scholasticarum in , Borussiae regno praefectis Abulfathiani libri duo illa exempla manu scripta ex bibliotheca Regia ad Marburgensem mitterentur eorumque usus hoc modo mihi per ah- quot menses concederetur. Ex his igitur codicibus inter se collatis totum librum descripsi.

Quo in negotio dum occupatus sum, sententiam de Abulfathi chronicis, quae superiore tempore inter viros doctos vulgata erat, neque satis aequam et magna ex parte falsam esse intellexi. Nam et universa scriptoris ratio historica adhuc prorsus neglecta est et singula multa in eo libro narrantur, quae licet fabularum quasi quodam cortice et pu- tamine obtecta et obscurata simt, attamen, si recte considerentur, non solum ad illustrandam theologiam Samaritanam faciunt, sed etiam ad ipsas res apud Samaritas gestas accuratius cognoscendas magnos usus afferre posse videntur. Quae de Samaritarum sectis Dositheis, Sebuaeis, alüs in hoc libro pro- posita sunt, dignissima videbantur, quae in contro- versiam vocarentur. Memoria de rebus imperatorum Byzantinorum tempore gestis, quae extremo libro addita est, Graecorum scriptorum de iisdem rebus narrationibus aliquid lucis affundi potest. Ac loco- rum nominibus aliüsque rebus, quae per hos anna- les commemorantur, geographia sacra quodammodo

vII

augerl posse videbatur. Ipsaeque Samaritarum fabulae permagni momenti sunt ad universam po- puli indolem ejusque de sua auctoritate sententiam accuratius investigandam. Haec omnia igitur ex- plieare statueram singulis commentarlis, quos in societatis Germamnieae Orientalis | ephemeridibus aliove loco proponerem. Neque enim de ipso libro in lucem edendo cogitare poteram, quoniam Bero- lmenses illi libri manu scripti tam gravibus scri- píurae vitiis laborant, ut ope eorum solummodo universa annalium sententia erui, nec tamen, quid singulis locis sibi voluerit scriptor, pro certo co- gnosci queat. Sed quum in eonventu philologorum Misniae celebrato virum illustrem deque Samarita- rum litteris meritissumum Henricum |. PETERMANN convenissem, cujus consilio adjutus Abulfathi librum tractare coeperam, is qua est in me benevolentia me magnopere hortatus est, ne operam in eo scri- ptore collocatam abjicerem, mihique ut opus jam inceptum edendo libro absolverem persuasit. Cui consilio eo libentius obsecutus sum, quod ita et universus liber virorum doctorum judicio permitti et mea de eo sententia aut comprobari aut refutari posse videbatur. Quae autem minus intellecta essent a me, ea hae via et ratione optime emendari et corrigi posse sperabam.

Itaque 10 agens, ut librum quantum fieri posset vitiis immunem emendatumque ederem, exemplorum ejus quae extant in Europa manu scriptorum auxilio

VIII

efficiendum esse videbam. Quare ut eorum mihi copia fieret, enixe operam dedi. Naetus autem sum codices duos, unum Parisimum, alterum Bod- lejanum, de quibus libris jam haee mihi exponenda sunt. Codex Parisinus per munificam liberalitatem supremi collegii, eui Franco-Gállorum Imperator rerum exterarum curam demandavit, Cassellas mis- sus per tres menses mihi concessus fuit. Denique, quum anno proximo superiore in Britanniam pro- fieiscendi data esset occasio, Oxonn per breve tempus et codicem Bodlejanum cum meo exemplo contuli, et alia nonnulla, quae ad itineris propositum spectabant, perfeci. Nam bibliothecae praefecti singulari quadam beneficentia mihi concesserant, ut per totum diem in aedibus Dodlejanis rei su- sceptae operam dare possem etiam eo tempore, quo propter instantes dies festos paschae aditus ad bibliothecam patere non solet. Londinii autem codicem, qui apud societatem pro propaganda fide Christiana inter Judaeos olim extiterat, abhinc quadraginta fere annos amissum esse audivi. Quae tamen res non obstitit, qum Abulfathi annales ad fidem eorum, quos jam contuli, librorum edere possem. Hane igitur editionem in lucem emittens viris optime de me meritis, quorum sive consilio sive auxilio adjutus opus ad finem perducere potui, gratias ago maximas.

In prolegomenis ea maxime tractavi, quae necessaria videbantur ad universam operis indolem

IX

recte intelligendam et criticam rationem, quam in judieando et emendando عمط‎ scriptore secutus sum, patefaciendam. Religionis Samaritanae ea tan- tum capita exposui, quibus historica hujus libri ratio inniti videtur. Quodsi in enucleanda hae re mihi forsitan obtigerit, ut nonnulla accuratius ex- pliearem, quae adhuc aut prorsus neglecta essent aut minus accurate cognita, id non mihi tribuendum esse censeo sed temporum opportunitati, qua factum est, ut totum Abulfathi librum aliosque religionis Samaritanae fontes ad has res indagandas adhibere possem. At singulas res, licet graviores essent, explicare praetermisi. Haec tamen ommia in altero proponam volumine, quo Abulfathi librum in lin- guam Latinam versum commentario perpetuo illu- strare spero. Quem laborem eam potissimum ob causam in animo est suscipere, ut theologis harum rerum studiosis Abulfathi libro facilius utendi po- testas fieri possit. In corrigendis typographi schedulis magnum laborem consumsi. Sed quum ope aliena destitutus unus ipse omnia facere debe- rem, accidit, ut leviora aliquot menda supersint, eaque plura quam speraveram. Quaecunque re-

perire potui in erratorum indice promulgavi.

Marburgi Cattorum, die XXV. Maji MDCCCLXV.

tt

ERRATA.

ase القيذ‎ legatur ae الفينك‎

10. ^ والأجلة‎ Nd ونفسد‎ o?

m2

دخ

1848. 4.

»

»

?

»

1848. 8

1

من NC‏ والاحول ونقسه o‏ مائد oc‏ الامول ع صخ

uod‏ يق

E سند‎ o! وعضصب‎ تعال‎

[|

E D . .

كانى الذور

supra : 2

4, adn. 5

8, adn. 9 28, 13 33, 4 36, 12 Eo» 50, 12 50, 14 05, 15 68, 15 84, 12 118, 5 167, 12 168, 4 140, 9 DT75, 4 184, 4 184. 15

IV vs. 2 infra :

VU vs. 17

Pag.

PROLEGOMENA

AD

ABULFATIH ANNALES SAMARITANOS.

I. DE UNIVERSO HUIUS DISPUTATIONIS CONSILIO.

Annalium Samaritanorum Abulfathi duo codices ante hos fere ducentos annos in Europaeas bibliothecas illati sunt. Quae tamen res non effecit, ut ab eo inde tempore viri docti in hoc libro lectitando et interpretando diligentius oecuparentur. Plerique enim eorum sive aspernati narra- tiones de rebus gestis, quae aliorum probatorum scriptorum auctoritate refellh ac refutari viderentur, sive deterriti ser- monis negligentia, quae ab eleganti usitatoque apud Arabes scribendi genere longe abhorret, nimium quantum librum. negligebant et contemnebant. Quicunque vero eum exa- minare coeperant, rem modo aggressi non ita multo post plerumque desistebant, priusquam quid scriptor sibi vellet intellexissent. Ita evenit, ut Abulfathiana chronica tempo- rum vicissitudine jactata modo a viris doctis in contro- versiam adducerentur, modo summa obruerentur oblivione. In universum. autem quo pluris minorisve litterae Samari-

tanae aestimabantur, eo major minorve auctoritas Abulfathi x 1

11

libro attribui solebat. Neque particulae ejus, quae solae adhuc in lucem editae sunt, eae sunt, e quibus aequum de toto opere judicium ferri queat. Atque tantum aberat, ut ex his laceris partibus judicari posset, quid de toto libro sentiendum esset, ut viri docti eas edentes inanes eorum opiniones, qui veteres membranas introspicere non possent, judicio suo firmarent. Sed hi vereor, ne acerbius quam verius judicaverint.

| Primus omnium, quod seimus, Abrahamus Eecchel- lensis?) aliquot Abulfathi locos e Parisino, ut videtur, codice repetitos scriptis suis intexuit. Qui utrum ad id chronieum an ad aliud. referri deberent, diu incertum manebat. Deinde haud ita multo post translatum in Euro- pam eodicem nunc Bodlejanum Eduardus Bernardus **) theologiae professor Oxoniensis, quum operis conspectum chronologieum una cum pontificum serie exhiberet, con- questus est de Samaritis, qui cum Judaeorum. Rabbinis vi- deantur contendere, quinam in. annalibus turpius delinquerent. Ab eo inde tempore per longam annorum seriem 0 seriptorem nostrum curabat, donee Scehnurrerus ***) memoriam ejus tandem apud eruditos revocaret. Atque etiamsi Schnurrerus in caeteris de Samaritarum. litteris egregie meritus satis caute ad rem accessit, neque iniquum de. Abulfatho judicium proferre voluit, attamen particulas

*) Ebedjesu catalogus cum adnotationibus Abrahami Eechellensis Romae 1653, p. 161 et 164. Duo ibi Abulfathi loci proferuntur, qui nostrae editionis pag. 155, 10. 11 et 156, 8.9 extant. Alium hujus chronici locum de ,resurrectione* pag. 97, 9-17 Latine versum Abrahamus Ecchellensis protulit in supplementis ad Chronicon orientale. Venet. 1709, pag. 104; ef. Hottinger diss. theol phil. Heidelb. 1660, pag. 10 sq.

**) Acta eruditorum Lips. 1691, pag. 173.

***) Memorabilien (ed. Paulus) II. pag. 54—101; cf. Abulf. ann. pag. 60,17— 76,18. Neues Repertorium 1. pag. 120—151; cf. Abulf. ann. pag. 93, 14— 108, 9.

III

ejus e eodice Bodlejano descriptas tam vitiose et edidit et vertit, ut ipse scriptoris sui auctoritatem imminuisse recte existimetur. Accedebat, ut chroniei partes ad edendum eligeret, in quibus res narrantur, quae aliunde satis notae apud Samaritanum annalium scriptorem ineptis fabulis obscuratae legerentur. Verum enim vero meliorem de isto sentiendi rationem primum indicasse ac viam aperuisse, qua postea in tractandis Samaritarum litteris Geesenius aliique eum secuti incederent, in magnis Schnurreri meritis po- nendum est. Denique quum ineunte hoc saeculo aliquod epistolarum commercium inter Samaritas Nabulusi et doctos quosdam Franco-Gallos intercedere coepisset, An- tonius Isaacus Silvester de Sacy cum epistolas edidit, quas et illo et superiore tempore Samaritae ad Europaeos dederunt, tum maxime duas chronici particulas alteram Arabicam, alteram Franeo- Gallice versam publici juris fecit *). Quae quum omnino diligentius et accuratius quam selecta a Schnurrero essent exscriptae, quumque Dositheos spectarent, de quorum ad gentem Samaritanam ratione certiora nondum innotuerant, magis ad librum commen- dandum idoneae erant. Nihilo secius Sacyi excerpta nemi- nem moverunt, ut chronica diligentius pervolutaret. Quin etiam illius de iis judicium **) viros doctos magis ab iis examinandis absterruisse videtur. Itaque priusquam nuper- rime Petermannus de codicibus Berolinensibus scite exponeret ***), ab omnibus neglectum in bibliothecarum

*) Chrestomathie arabe ed. II. tom. I. p. 333. sqq. Notices et extraits des manuscrits de la bibliothéque du Roi et autres bibliotheques, tom. XII. Paris 1831. 4.

**) Mémoire sur l'état actuel des Samaritains, Paris 1812, p. 14; sive : Stáudlin et Tzschirner, Archiv I. 3, pag. 46. ***, Herzog, Realencyclopüdie der protest. Theologie, s. v. Samaria.

1

17

latibulis jacebat. Quicunque autem mentionem ejus facie- bant, irrita plerumque auctorum sententia turbati, quid de eo sentiendum esset, intelligere non poterant. Pauci tan- tum sive rei peritiores sive bene auguratüi, quantum utili tatis ex his chronicis qui reete uteretur percipere posset, melius de eo judicabant. *) Atque horum de eo sententiam meum edendorum horum. annalium consilium firmasse, libenter profiteor.

Pugnanti autem mihi eontra. praejudicatas multorum opiniones cavendum est, ne ipse scriptori meo nimium tribuam. **). Quam ob causam id maxime agendum esse duxi, ut quae Abulfathi libro diligenter considerato pro certis effici possent, ea simpliciter virorum doctorum judicio permitterem. Sententiam igitur hac via ac ratione mihi comprobatam fusius explicare, hujus institutae scriptionis est. lacere tamen non possum, quin summam veritatis, de qua mihimet persuasum est, jam. verbo significem. Quemadmodum enim quibusvis litterarum. monumentis

*) Adler, biblisch-kritisehe Reise nach Rom, Altona 1783, p. 208: Die samaritanische Chronik (zu Paris), die sich von, der zu Leiden durch den Inhalt sowohl als durch die Vollstindigkeit unterscheidet und bei vielen Unwahrheiten auch viel Wahres zu enthalten scheint, habe ich beinahe ganz abgeschrieben. Sie kann nicht nur der Ge- schichte der Samariter, sondern auch hin und wieder ihrem Pentateuch Licht geben. Ewald, Geschichte des Volkes Israél III. 2, pag. 247, not. 3 : ,doch verdiente weit mehr als der jetzt veróffentlichte liber Josuae die Chronik Abulfatchs herausgegeben und übersetzt zu werden; freilich müíste dies viel besser als einst bei einigen Bruchstücken da- raus von Scehnurrer geschehen.

**) In istum errorem superioris aetatis theologi quum de Josuae libro disputarent, omnes fere inciderunt. Quorum judicia aliqua ex parte emendavit et castigavit vir doctissimus ac de Samaritarum litteris meritissimus Juynboll, piae memoriae : Chrónicon Samaritanum cui titulus est liber Josuae edidit etc. Th. G. J. Juynboll Lugd. Batav. 1848. 8. Jam libri Josuae eodex in Museo Brittanico extat, quem virorum doctorum curae commendatum velimus.

v

probabilis interpretatio solum a populi, ad quem spectant, ingenio peti potest, ita Abulfathi chronica non recte possunt aestimari, nisi ratio eorum ad religiosam Pentateuchi in- dolem revocetur. Hi enim annales historica sunt gen- tis Samaritanae apologia ad historicam Pentateuchi rationem et Genesis maxime exemplar instituta. E quo scriptoris consilio haud difficile est ad dijudicandum, quibus- nam in rebus fidem mereatur et quae narrationes ad ejus de rebus divinis opiniones fictae iisque accomodatae sint. Ad linguam autem quod attinet, soloecismis nempe depravatam, non omni ex parte acta agere mihi videor, si de Hebraeo-Samaritanae linguae in sermonem, Arabicum vi et effectu denuo anquiram. Samaritae enim tum libros lingua sua compositos Arabicis litteris exarare, tum Ara- bicos libros Samaritanis litteris describere solebant; e qua populi consuetudine nonnulla, quae ad id tempus dubia erant, recte explicari posse censeo. Atque in ista linguae ratione enucleanda magnopere adjutus sum procedente nostra in dies rerum Samaritanarum cognitione, ad quam augendam aequalium nonnulli plurimum contulerunt.

Commentarii hujus materiam ita disposuimus, ut primo chronici codices describamus, deinde argumentum ejus et historicam indolem examinemus ac denique de librorum et veterum et vulgatorum conditione et nostra ad eorum fidem exigendi hujus scriptoris ratione disputemus.

II. DE ABULFATHI CODICIBUS MANUSCRIPTIS.

Quatuor potissimum sunt codices, quorum usus nobis concessus fuit : Berolinenses duo, Parisinus, DBodlejanus. Hos pro temporis ordine, quo iis utendi data erat occasio litteris A. B. C. D. signifieavimus. Quintus accedit codex

—— —— -— 22

VI

Berolinensis, quo lacerae quaedam chronici reliquiae con- tinentur, littera F. a nobis denotatus. Littera E. codicem Londinensem designare statueram, tunc temporis nondum ejus adipiscendi spe destitutus. Omnes bombycini sunt formaeque quaternariae; ac pro consueto in Europa libros compingendi more involucra acceperunt.

1. Codex Berolinensis A. omnium qui extant re- centissimus 'Imráni ben Salámae, qui nune gentis Sama- ritanae pontificatum obtinet, manu descriptus est. Constat centum quadraginta septem plagulis formae quadruplicatae amplioris. Is codex anno 1860 a viro clarissimo G. Rosen Borussicarum rerum in Palaestina procuratore ad biblio- thecam regiam Berolinensem missus, ibi codicum orienta- lium numero continuo 6765 signatus est atque intrinsecus in antica involucri parte inscriptum habet: Js. quart 471. Abulfathi chronica, in hoc codice ad Harüni ar-Rashídi tempora continuata, centum viginti novem plagulis prioribus continentur. Haec codicis pars potior in pagina 129^ post enumeratos ad Muhammedis tempora pontifices, ac dein serie eorum ad praesens tempus deducta, librarii verbis absolvitur, quae servata ad amussim scriptoris orthographia hoe loco exhibemus *) : الاول يقال .له ارون والاخر ا “ساف‎ uum ces الى‎ us وخلف ولك ذكر‎ cob. ثلانه وعشرينى سنه‎ Lx فعاش هارن من‎ ومات وخلف‎ ae الاخر عاش عشريىن‎ ei ودعا أسها يعقوب‎ أنشا اولادثم كان عمرم بلغ من العر اننين‎ cuu, ولك يقال له حضر‎ Quies الامامه فى وجوده ووضعه مفرحه من سنه أربعه وسبعين‎

والف عربيه والله ee!‏

*) Etiam in reliquis librariorum additamentis posthac proponendis scriptorum orthographiam diligenter servabimus.

VII

In eo librari epilogo antecedentem modo pontificum seriem respicienti nonnulla memoratu haud indigna de praesenti domus pontificiae conditione traduntur. Nam ultimi in illo indice commemorantur Tobias deinde Saláma et denique hujus filius et codicis scriptor 'Imránus, qui jam constituit, ut Jaqübus, fratris filius, in pontificatu vivo sibi subrogetur. Ipsum autem codicem a. H. 1274 (ine. 22 1857) ad finem perductum esse, ex eodem epilogo colligitur.

Sed additamenta sequuntur. Quorum primo a plagula 129" ad. plagulam 140* terrae motus describitur, qui a. H. 1113 (ine. '9 1759) Tobia pontifice Samaritarum animos mirum.in modum vexabat. Id additamentum biennio post priorem codicis partem perscriptum esse, ex ultimis ejus verbis Wvi xi 2 جماد‎ V1 فى‎ A43 ثم ذلك على يد‎ colligitur. jn altero deinceps additamento plag. 140* 143* de pestilentia agitur, quae a H. 1201 (inc. 23 1786) quintam conventus 52122311161 partem absumsit, ut e centum viris non amplius viginti quinque superessent. sScribendi diem, quem verbis AX تمن دلحنئ الناريخ كيدل الله وعونه فى ليلخ‎ additurus erat scriba, inter scribendum oblitus videtur esse. In ultimo denique additamento plag. 143*— 146^ de Aegyptiaca, "Ibrahimo duce, in Palaestinam expeditione obiter explicatur. Ac leviter caedes illa tangitur, qua nuper in Syria et vicinis regionibus a Muhammedis secta- toribus in Christianos saevitum est. Denique indice eorum, qui annis H. 1241— 16 Nabulusi praetorio praeerant (4 Xz-), id. postremum codicis additamentum absolvitur. | Hujus exordium, quum ad illustrandam domus pontificiae in aetate superiore conditionem faciat, hoc loco transseriben- , dum esse censuimus :

الالف وماينينىن وواحب عربيه توثا الامام طوبيه‎ anu (i. من عذا السبط سوى اولاده صغار السن‎ Bala uua) بوجك من‎

VIII

A الى‎ lad Ko (9^ جماعخة أسراييل من غبر أمام‎ xau جببيعا‎ jd عليه ناتفف ,| رأى‎ E أصامنتء وفاق على‎ d. وتعلم‎ يوما‎ Poe فقاموه وكان‎ xad باقامته على درجخة أمامته عوضا عى‎ السبط المقدس‎ X9 أمام من‎ Mm بوجود‎ c 5-78 عظيم من‎ dla3 أيام حباته برضه نفسه فى الامامه مى السنه أل كوره وبعونه‎ إلى عبيده‎ ET 3 iem قل فز الله‎ saei ما ل‎ S من‎

ذلك كان موجود من امايق رجل حسن deg disct Gas‏ ذكى يقال له العبك الشبى (9) السامره منسوب الى سبط السيد بوسف عليه السلام خم قدام Xm‏ بلادنا خدآامه صادقه ibas‏ تامه Xm‏ أنهم اعتبروه واعتبرو طايفته m‏ وبهد! gH‏ عنهم ايدى الظلام

Haec igitur codicis exempla indolem ejus et gram- maticam et orthographicam satis aperte demonstrant. In toto codice, Arabicis litteris exarato, vix una littera Samaritana deprehenditur. Quocirca Pentateuchi verba Samaritana, quae scriptoris orationi inseruntur, semper Arabicis litteris, iisque rubro colore praeditis, transscribi solent. Nomina autem personarum locorumve Arabicis litteris exhibita aut rubro colore a reliqua orationis parte distinguuntur, aut atramento conscripta secundum tritam Samaritarum consuetudinem Maddam superimpositam ac- ceperunt. Sed aequabile scripturae genus, quo librarius *)

*) Ab eodem librario descriptus est commentarius in Pentateuchum, qui Ibrahimo cuidam e domo Ja'qübi i. e. Samaritae tributus Berolini in bibliotheca regia asservatur cf. Geiger in : Zeitschr. der deutsch- morgenl. Gesellschaft XII. pag. 141. Ejusdem commentarii exemplum si recte memini in Museo Brittanico reperitur.

IX

leviter adspicienti summopere commendari posse videatur, nequaquam comprobari potest, quum de verborum vi et sententia agitur. Singularum litterarum ductus magnum persaepe dubitandi locum relinquunt, ut taceam locos in- tellectu difficiliores a librario plerumque non attingi ac verba effici, quae nullum omnino sensum praebent. Num littera ja legi debeat, an & an à, utrum vocabulum littera حر‎ an 2 incipiat, saepius e totius loci solummodo sententia judicari poterat. Litterae o et , saepissime ut commutari possint consimiles sunt, indeque etiam ذف‎ et ; saepius con- funduntur. Nusquam fere discrimen inter et وت‎ o et ó recte observatum est. Quibus accedit, quod orthographica nominum ac verborum differentia librarium haud raro effugit, ut promiscue s&»xXs" pro esous ac vice versa eJ pro ليلغ‎ scriberet. Quae omnia non tam ad Samari- tarum Arabice scribentium rationem, quàm ad librarii inscitiam et negligentiam tanquam ad fontem communem referenda esse censeo. Nihilo secius is codex utpote de meliore forsitan exemplo *) descriptus in emendando Abul- fathi libro maximo nobis adjumento erat.

2. Codex Berolinensis B., qui priorem antiquitate non multum superat, orientalium bibliothecae regiae codi- cum numerum 3890 habet; quumque Nabulusi emtus sit a Petermanno eiiam inscribitur : 4Ms. Peterm. 8. Rerum in eo narratarum ordo ultra Muhammedis tempora non progreditur; sed repetita ab initio mundi ad illius tempora patriarcharum et pontificum serie codex absolvitur. Ex- tremo libro duae plagulae adjectae sunt, quae aliquam commentarii Pentateuchici particulam exhibere videntur. Singuli decem plagularum fasciculi (u^, f) accurate dinu- merantur, id quod in codice A. desideravimus. Fasciculo

*) Cf. Robinson, neuere Forschungen, pag. 169 sq.

Xx

secundo, qui primum continuo excipit, quatuor plagulae desunt; quumque postremus fasciculus quintus decimus non amplius quinque plagulas habeat, codice omnino du- centae octoginta duae paginae continentur. In medio igitur libro lacunam satis magnam esse videmus. Fasciculus primus ab alia manu scriptus est atque minutioribus litte- rarum ductibus a reliqua codicis parte valde differt. Haec enim, crassis grandioribusque litteris scripta, clarior est lectuque facilior. Quare in prioris fasciculi singulis paginis viceni bini plerumque versus continentur; in reliquis vero faseiculis quini deni. Codicem autem a. H. 1229 (inc. 34 1818 p. Chr.) a Saláma quodam in usum filiorum descriptum esse, ex hoc librarii epilogo colligitur : غرظ شهر رمضان الموافقف‎ S UI هده الكناب 3( لياخ النلنا‎ xz ٠ ايه سدم‎ ٠ كسد‎ uem أب الروهمئ اللموافف الى غرظا‎ P لنفسه وبرسم‎ aui Ou سن الف : ومايتين ونسعه وعشريى على‎ وانا العبك الفقير سلامه ابن‎ (sic) Onde ولديه ها ابرعيم‎ (V) اب ضاف 'العبواى‎ sog اين 'المرحوم يوسفت أبن‎ opu pores ولمن عليه وأحسن‎ A3 iJ. السامرى المدهب الممسوى غفر الله له‎ اليه ولجيع قال: يشراييل امين امين‎ Quem Salámam, Surüri filium, a Saláma Tobiae filio gentis Samaritanae pontifice diversum esse, non est, quod moneamus. Quod autem fasciculus primus ab alia manu scriptus est atque caeteri, optime ita explicari posse vide- tur, ut totum codicem a Saláma descriptum ac dein, amisso primo apographi fasciculo, ab alterutro filiorum suppletum esse ponamus. Utrumque librarium. rudem et indoctum fuisse, innumeris liquet vitiis, quae ne puero quidem con- donari possint. At servili ingenio uterque se ad libri, e quoe descripserunt, litteram composuisse videtur. Quocirca etsi in codice ineptae vocabulorum formae saepissime in- veniuntur, haud raro tamen quae in eo leguntur ad eruendam scriptoris sententiam adhiberi. poterant. Quae de ortho-

XI

graphica codicis A. ratione supra monuimus, etiam de hoc codice diei possunt. Nusquam fere interpunctionis signa in eo reperiuntur, frequenter vero ornamenta vana, quibus loci scriptura vacui compleantur. Pentateuchi loci nomina- que personarum aut Samaritanis litteris exhibentur, iisque minoribus sive cursivis, valde negligenter scriptis, aut Arabicis litteris Madda instructis, nunquam tamen rubicun- dis. Et vulgaris per notas scribendi consuetudo, qua una vel pluribus litteris in exitu vocis Samaritanae omissis priorem ejus partem binis punctis ad perpendiculum directis de- terminant, saepius in hoc codice reperitur. Quae sub finem chronici de Muhammedis ad gentem Samaritanam ratione Arabico sermone enarrantur, in hoc codice Samaritanis litteris scripta sunt.

3. Codex Parisinus C. e Samaritanis regiae olim bibliothecae libris numero V. erat sive Arabicorum 839. Nune inter Samaritanos bibliothecae imperialis codices numeri VII. notam accepit, extrinsecus in postica involucri parte inscriptam. ls quum saepissime in eruditorum mani- bus fuerit, haud ita ignobilis est atque antiquissimus omnium Abulfathi codicum, qui adhuc in Europaeas biblio- thecas illati sunt. Hic illic nonnulla ab Europaea manu adscripta in margine apparent. Etiam singularum pagina- rum numeri ad unum omnes quemadmodum apud nos fieri solet in margine superiore adscribuntur. Sed qui hos numeros adnotavit, a paginae numero 169 ad 180 transiens codici decem paginas, quae non extant, attribuit, Ex hac autem paginas dinumerandi ratione chronici Samaritani in priore codicis parte paginae 264 continentur. Altera codicis parte pag. 200—462, ab eadem manu descripta, dogmatica legis Mosaicae adumbratio continetur, cujus scriptor est ابن كتثار‎ XP أبن‎ con! Quinque paginae

inter utrumque librum mediae deterrimo isto litterarum

XII

Arabicarum genere refertae sunt, quod in primis codicum orientalium et in ultimis eorum paginis saepius reperiri solet. Haec omnia, quum nihil ad propositum nostrum faciant, omittimus. Nec tamen codici usitata in Oriente fasciculos dinumerandi ratio deest. Initio ejus magna laeuna est. Nam codex tertio demum fasciculo incipit, unde nescio quis in pagina, quae chronici paginae primae ex adverso posita est, recte adnotavit : 27 y manque 20 feutllets. | Plagulae codicis etsi ecrebriore usu paullulum inquinatae sunt, satis tamen albicant, nisi quod in priore ejus parte quinta quaeque plagula fusco colore a caeteris discrepat itaque dimidium fasciculum dirimere videtur. Hoe modo a caeteris distinguitur plagula, cui paginarum numeri D. 6 adscripti sunt ae deinde, quae eam secutae paginarum numeris 15. 16; 25. 26; 3b. 36; 4b. 46; 55. 6 signatae sunt. Post hune locum plagulae fusci coloris insertae sunt nullae. Neque dimidii fasciculi hoc. modo dispositi accurate consentiunt cum iis fasciculorum numeris, qui margini superiori additi sunt; unde librarium abjecto consilio ab altera codicem digerendi ratione ad alteram magis vulgarem transiisse concludimus.

Annales autem Samaritani in hoc codice in duas partes dividuntur, quarum prior pag. 1—202 intercedente librarii epilogo ab altera parte distincta eadem fere habet, quae in codice B. exhiberi supra indicavimus. Rerum enim Samaritanarum narratio ad Muhammedis tempora deducta pontificum serie finitur. | Epilogi pag. 202 additi versus ad rhombi figuram dispositi haec verba exhibent :

بشم xS svn‏ هذا لكتاب المبارك de Bauh cus V9,‏ ou‏ المملوك الاصغر الاذل الاحقر المعترف بالذنب والتقصير فى يوم

القصاص الميلوكا مسلمن cx‏ يوست اين ابرعيمر ابن هبد oil‏ قياصس السامرى اليوسفى des‏ غفر الله A3‏ له ثم لوالده

XIII

كم لمن قرا فيه bo,‏ لكانبه بالمغفره والمعونه max»‏ قهيل. يشرال أجمعين وذلك AES‏ نهار التلنا المبارك مى عشر شهر جمادى الاول عندنا سنه ثلاتين وتسع مايه الله تعالى حسى العاقبه إلى خير أميى با رب 'العالمين ومى فصل القارى لا يعتب على المهلوك acus V aS 3 d‏ واللة"اغلم'والكلامة kdo‏ "لحكل" e»‏

بهوه Ms‏ مشد Hujus epilogi versus in codice quintus, quo librarii‏ nomen continetur, rhombi quasi diametrus, viridi colore‏ pictus est; reliqua atramento consignata sunt. Continuo‏ illum epilogum altera excipit chronici pars, quae in pagina‏ simillima librarii clausula absolvitur :‏ 264 بشم بهوه XP‏ هذا الكناب اليبارك بعون الله 'تعالى ولطقه وحسن توفيقه فى نهار لخميس المبارك عشرين شهر رمضان المعظم قندره سنح ثلاقتين وتسع مايه على اسم كاتبة لنفسه المملوك الاصضغر الاذل الاحقر المعترف بالذنب والتقصير فى يوم القصاضن eS laua!‏ مسلم بن بوسف (بى) ابرعيم' Q3‏ هبه بن قياص السامرى Lo‏ النسب الموسوئ المذهب غفر الله تعالى (a)‏ تم لوالده تم لمن طلع فيه ودى لكائبه بالمغفره والمعونهة JS meh»‏ Jis‏ اأجمعيبن "T mc‏ عل BA‏ ومن فضل الغارى 9 يعنب عل .:البيلوك (à‏ لض alaxa Ai)‏ والكلام Oud, XXE xko‏ لله رب العالمين ولا يضيع ol» ose S‏ كان 9c‏ زلل من كاتبه D‏ من واضعه Etiam hujus epilogi figura ad rhombi formam disposita‏ est, sed nitidam superioris elegantiam non adaequat. In‏ septimo versu rhombi diametro librarii nomen viridi colore‏ seriptum extat. llle igitur a LH. 930 (inc. 19 1528 p. Chr.)‏ utramque chronici partem perscripsit. Ex his autem epi-‏ logis cum. argumento chronici comparatis petita sunt,‏ quae in plagula codici praeposita ab eadem manu, quae‏ verba Franco-Gallica supra prolata scripsit, adnotata aec‏ deinde paullulum immutata in bibliothecae Parisinae cata-‏

XIV

logo *) typis exseripta sunt : Chron?weon samaritanum ab orbe condito ad annwm hegirae 322, quo Radhi Chalifatum DBagdadensem occupabat sub finem -dynastiae Tolonidarum. Bed hic codec imperfectus est et a Barak et Gedeone Isradlitici populi judicibus exordium sumit. Auctor .Meslem Ben Joseph Ben Ibrahim etc. Samaritanus e Stirpe Joseph. Scriptum est hoc exemplar anno hegirae 930. | Ac hadhi Chalifam ultimum esse, cujus in altera chronici parte mentio fiat, recte quidem monetur; quae autem illius ad Tulunidas sit ratio, equidem intelligere non possum. Haec enim gens non paucos annos ante illius Chalifae initia defe- cerat. Itaque quum ista de chronico ejusque codice adno- tata gravibus mendis laborent, vir doctissimus Reinaud, ut ex parte ea corrigeret, in alia quadam plagula codici praeposita haec verba inscripsit : 7Meslem n'est pas le nom de l'auteur, c'est le nom du copiste. | Cette chronique m'est pas la méme, que cette qui a été publiée par .1ل‎ le docteur Juynboll Leide 1848; est ce la méme que celle qui se trouve dans la bibliothéque bodleyenne à Oxford et qui a pour auteur. Abul- fath? voyez le catalogue etc.

Librariü is erat animus, ut hoe codice, manus suae quasi primitiis, artis calligraphicae egregium specimen ederet; id quod ex utroque epilogo et ex ipsa litterarum indole colligitur. Nam hae in priore potissimum chronici parte summa elegantia exaratae nihilominus tironem fuisse, qui eas conscriberet, persaepe produnt. Litterae enim Arabicae non proclives ut solent apud exercitatos in seri- bendo librarios ad latus inclinant, sed plerumque in altum erectae stant. Ac nitide seribendi studium in prima chronici

parte saepius imminuitur, in altera omnino cessat. Verba

-*) Catalogue dela bibliotheque du Roi, Paris 1739 fol. I. pag. 50, cf. Herbelot bibliotheque orientale s. v. Tharik Sameri.

XV

ipsa in priore chronici parte sine ullis interpunctionis signis continuantur, neque novis versuum initiis interrum- puntur. Sed in altera parte chroniei capita praecipua, eaque magnis lacunis deformata, voce yas inscribuntur. Namque verum Abulfathi librum ultra Muhammedis tem- pora non continuari, multis argumentis infra uberius ex- plicandis manifestum est. Unde librarius in secunda chro- nici parte, ut quae levioris sit momenti, parum diligentiae adhibuit. Partis secundae caput primum accurate iis re- spondet, quibus in codice A. rerum post Muhammedem gestarum narratio continuatur. Quae reliquis hujus partis capitibus continentur, ea in nullo alio codice inveniuntur. Litterae Samaritanae hujus codicis eosdem fere ductus exhibent, qui in bibliothecae Lugdunensis codice Samari- tano-Arabico X XVII. *) aliisque Samaritarum libris saeculo

*) Primus de hoc codice explicavit Weijers apud de Jong catal. eodieum orientalium bibliothecae Lugdunensis pag. 48 sqq. cf. Juynboll Commentarii ad historiam. gentis Samaritanae pag. 58 not. 2. Nuper Noeldeke accuratiora hujus codicis exposuit, quum de gram- maticis ejus commentariolis ageret, cf. Nachrichten von der G. A. Uni- versitát etc. 1862 n. 17 et 20. Quae traduntur apud eum de Samari- tanis hujus codicis litteris, omnino Abulfathi codici Parisino conveniunt. Illae enim medium fere locum tenent inter antiquum seripturae genus, quod in Pentateuchi codicibus extat, et recentiorem sive cursivam scriptionem , in libris liturgicis plerumque usitatam. Nee tamen adhue litterarum Samaritanarum exempla extant typis exscripta, quibuscum hae litterae satis bene comparari queant. Ductus eorum magis angulati sunt et ad regulam exaequati, quam litterarum exempla, quae propo- suerunt Gesenius in tabula carminibus Samaritanis adjecta column. 2—4 et Juynboll in tabula eonsimili cum Josuae libro edita column. B. D. Equidem has litteras quadratas in suo genere nominaverim. Abhine fere biennium impetravi, ut consilium summum, cui Batavorum rex curam civitatis administrandae commisit qua est liberalitate, eum quem dixi codicem Lugdunensem per aliquot hebdomades mihi per- mitteret. Qua beneficentia adjutus id assecutus sum, ut commentarios theologicos, qui extant in eo describerem omnes, grammaticos autem, qui nondum editi sunt, excerperem,

JV

post Christum quarto decimo posterioribus conspiciuntur. His igitur litteris personarum nomina pleraque omnia conscripta sunt. Pentateuchi autem loci, qui in chronico proferuntur, his litteris inchoantes Arabicis litteris Madda instruetis continuantur. Ae voces كقولح‎ sive قال‎ aliaeve, quae illos locos inducunt, rubro maxime colore sub oculos cadunt, dum ipsa sacrae scripturae verba atramento con- signata sunt. A media inde chronici parte viridis color temporis vetustate aliquantum pallidus praeponderat non solum in personarum nominibus sed etiam in vocibus, quae Pentateuchi locos inducunt, consceribendis. Inde in eadem saepissime voce litterae discolores aut rubro aut viridi colore pictae extant.

Atque librarius etsi majorem curam in litteris nitide pingendis consumsit, quam in libro emendate describendo, attamen utroque Berolinensi multo est diligentior. Quare sermo in hoc codice ad linguae Samaritano- Arabicae veram indolem propius accedere neque a sola librarii libidine pendere videtur. Nam librarius in epilogo erro- res, quorum veniam petit, minus scriptoris ingenio quam suae ipse negligentiae et imperitiae tribuendos esse decla- rat. taque turpis litterarum اث‎ et c», o et » confusio rarius in eo codice reperitur. Ac ne litterae x, 2, 42 inter se commutari. possint exiguis earum. signis من‎ infra versus positis cavetur, id quod in codicibus Berolinensibus perraro accidere solet. Consonae Arabicae ingenti vocalium aliorumque signorum mole oneratae sunt. In quorum usu certas regulas olim secutos esse Samaritas sine ulla dubi- tatione affirmaverim. Sed librarius, dum iis utitur, sibi non constat ac saepissime labitur. Quocirca fieri non potuit, ut veras omnium signorum causas ubique depre- henderemus. Tashdidi signo discrimen inter litteras (jo et easdem litteras punctis instructas (ye é constitui videtur :

XVII

79 [P] w

GA .نواحى‎ Idem rarius in eonsonis geminandis : Let

adhibetur, saepissime litteris sine ulla legye perspicua 5 , w-oo0

imponitur : أسراييل‎ J (23,9. Gazmam videmus positam

esse, qua litterae o HUE litteris. ف‎ 50 distinguantur : od cibo :يسمى‎ quae ratio, quatenus ad litteram س‎ per- tinet, etiam in Berolinensibus codicibus obtinet. Denique, ut alia omittam codicis signa, Hamza nonnunquam falso additur, ut بينهاء عنهاء‎ inveniatur .بينيا عنما 10م‎ Vocalium signa ma- gnopere perturbari, exempla proposita satis demonstrant. Qui- bus omnibus efficitur, librarium lectionis signa a se adhibita non satis ubique intellexisse eaque adhibuisse eo consilio, ut quae ab ipso scriberentur decori ae perpoliti speciem haberent. lImmensa certe signorum copia imminui solet, ubi lepide scribendi studium remittit. Sed propter hanc eorum multitudinem singuli versus nimio intervallo inter se distant. Nam licet codex quaternariae sit formae inter utramque partem mediae, in omnibus tamen ejus paginis tredecim fere versus rarissime plures conspiciuntur.

Is codex olim fuit Nicolai Peiresce, senatoris Aqui- sextensis (T 1657), viri patrocinio litterarum orientalium clarissimi *), qui eum una cum aliis Orientis libris auctore Scaligero a Samaritis Aegyptiacis emisse videtur. Atque haud scio an postea factus sit Mazarini cardinalis (1 1661), priusquam ad bibliothecam regiam Parisiensem perveniret. Alius enim codicis, e quo sumi potuerint, quae Abrahamus Ecchellensis de Abulfathi chronicis prodidit, nulla uspiam vestigia apparent.

*) Catalogus bibliothecae Parisinae l. c. cf. epistola Morini ad Abrahamum Eechellensem in Antiq. eccl. oriental, Lips. 1683, pag. 591. De Peirescio ejusque meritis exposuit Gassendus, vita Nicolai Claudii de Peiresc, Quedlinburg 1705, pag. 119 sqq. et pag. 271; cf. Antiq. eccl orient. pag. 295 sqq. et 389 sqq.

2

XVIII

4. Codex Bodlejanus D. satis accurate apud Ni- collum *) descriptus est. Quare expositis ab illo pauca tantum عمط‎ loco addere cogitamus. | Forma codicis a quaternaria paullulum aberrans non satis oblonga est, ut octonaria nominari possit. Duo libri ab eadem manu de- scripti عمط‎ codice continentur, quorum prior "Abt'lbasani, celebratissimi apud Samaritas scriptoris, de vita futura commentarius العاد)‎ c 2x5) quinquaginta prioribus codicis paginis, alter autem Abulfathi annalis centum nonaginta duabus ejusdem paginis posterioribus continetur. Paginarum numeri ab Europaea manu adscripti non per totum codicem continuantur, sed ab Abulfathi annalium initio redintegran- tur. Abulfathi chronica in?codice decem fasciculis constare, annotatione in ultima codicis pagina post librarii epilogum adscripta : وذلكك عشر كرارس بالتمام والكمال‎ recte monetur, nisi quod decimi fasciculi ultimae quatuor plagulae Abul- fathi verbis vacuae sunt ac repletae isto annotationum pessime scriptarum genere, cujus mentionem supra fecimus. Codicem a. H. 1005 (inc. $ 1595 p. Chr.) confectum esse, ex his librarii verbis cognoscimus, quae chronicon paginae 192 addita leguntur : بعون الله ولطفه وكرمة وحسىن توفيقه‎ exo هذا‎ Qs o^ n am المبارك خنام شهر ذى‎ UAE فى ظهيرة نهار‎ الله خهامها‎ omm بيشمعال‎ V سنه دمسه وألف ليلكه‎ n

0-7

Aoc cx.‏ يوم V9 o^‏ من شهور الروم سنك تارم وه ليله دش فكبيش على بد كانيه أثقر عباد الله تعالى واحقرهم وادله واقله علما وعملا ومعرفه من كل شها (sic)‏ واكترخ ذنوبا ox‏ cya‏ المعذرف بالتقصهر VI‏ علما سلف منه من الذنوب ولخطابا PD‏ من es M‏ الغيوب اله ابرعيم QE.‏ ويعقوب

*) Alexander Nicoll, Catalogus codicum manuseriptorum biblio- thecae Bodlejanae tom. II. pag. 4, n. VII. et pag. 491 sq.

XIX

ouest "T TON 1+‏ الشريف X C21‏ 2442 ]21 1019" سيدنا موسى غاية المطلوب غفران لخطايا والذنوب اليملوك ابو السرفه أبن بوسف يعقوب أبن بدر أبن رشبيك الركى غفر الله له ولوالديه ولاولاده max.‏ فقيل يشرال #سجوديم لهرجريزيم Ob eoe:‏ ليابوم ies redu‏ ابه

Praeterea in extrema hac pagina verba leguntur: oJUl, غزال‎ oJJl, الولك يوسف‎ P. ودلك برسم أولاكد كاتيه‎ VEM والولك‎ 44955, e quibus liquet codicem a librario descriptum esse in usum filiorum , quo sacra gentis Sama- ritanae historia imbuerentur. Codicis indoles eadem fere est, quae codicum B. C., ita ut etiam narratione usque ad Muhammedis tempora deducta et repetita pontificum serie liber absolvatur. Additamenta, quibus ad codicis C. ex- emplar rerum narratio post Muhammedem continuetur, in hoc codice omnino desunt. taque universa ejus ratio propius ad codicem B. accedit, quocum etiam in hoc con- venit, quod totus atramento conscriptus est, neque ulla in eo littera discolor reperitur. Litterae Arabicae neutiquam elegantes nitidaeve minores sunt ac deorsum saepissime pro- clives. Sed legendi facilitati non obstant; quumque simil- limae sint litteris fasciculi primi in codice B., his tamen clariores sunt et magis perspicuae. Pentateuchi loci omnes Samaritanis litteris inchoati plerumque iisdem litteris etiam absolvuntur, rarius litteris Arabicis transscripti continuantur. Sed personarum nomina pleraque Arabicis litteris iisque

J Madda instructis conscribuntur, minus frequenter Samari- tanis litteris exhibentur. Ornamenta ad cordis formam composita aliave, quibus loci scriptura vacantes complean- tur, crebriora sunt; compluribus locis usitatum inter- punctionis signum ee reperitur; sed nunquam fere capita

chronicon graviora novis versibus incipiunt. 9*

XX

Codex Bodlejanus ab eo homine deseriptus est, qui satius duceret, ex accurata Abulfathiani libri intelligentia quam ex vano nitide lepideque pingendarum litterarum artificio laudem sibi quaerere. Sed erraverit vehementer, si quis opinetur, hoc codice veram et sinceram Abulfathi manum sine ullo mendo repraesentari; quam opinionem jam refellunt exempla a Schnurrero proposita, licet hunc ipsum saepius errasse fatendum sit. Neque enim librarius codieis, e quo descripsit, atque adeo ipsius scriptoris menda corrigere poterat. Atque ambiguitas, qua se involvit eo consilio, ut errores evitet, majorem plerumque dubitationi locum relinquit, quam peccata aperta. Nam librarius in- terdum dubius, utrum nomina recte scripta sint necne, Arabicis vocabulorum litteris puneta apponere omittit. Litterae et 5 aliquanto saepius quam in Parisino codice cum litteris c5 et ن‎ permutatae sunt; atque soloecismi, quos Samaritae quum limgua Arabica utuntur committunt, omnes fere in hoc codice inveniuntur. De quibus rebus infra disputabimus. | Codex vero Bodlejanus plurimi aesti- mandus atque Parisino aequiparandus vel potius ante- ponendus esse videtur, quum lacunis non laboret. Quam- quam sua quadam propria laude uterque excellit.

Is codex exeunte saeculo p. Chr. septimo decimo intereedente Roberto Huntington, qui tunc apud An- glos in Palaestina V. D. M. munere fungebatur, a Samaritis Nabuluso Oxonium missus est. Cujus rei documenta ex- tant eum ea, quae ipse Huntington memoriae prodidit *), tum litterae, quas Samaritae a. H. 1099 (ine. 5, 1687) ad Thomam Marshallum dederunt **), theologiae professorem

*) Roberti Huntington 'episeopi Rapotensis epistolae. Praemittuntur D. Huntington et D. Bernard vitae scriptore Th. S mith Lond. 1704. 8. p. 15.

**) Notices et extraits XII. pag. 180 et 223 cf. Sehnurrer in: Repertorium für bibl. und morgenl. Litteratur IX. pag. 45.

XXI

Oxoniensem, qui epistola flexiloqua homines Samariticae religioni addictos in Dritannia habitare simulaverat. Sa- maritae enim illos populares suos, quos nimirum Marshal- lus finxerat, reprehendunt, quod neque pecuniam neque religionis libros Nabulusum misissent praeter Judaicum Josuae librum, quamvis cum alia Samaritana scripta ac- cepissent tum Samaritanum Josuae librum et annalium codicem, quo rerum narratio ab Adamo ad Muhammedem usque contineretur; unde sibi ortam esse queruntur su- spieionem, num illi Britanniam incolentes religionem vere Israéliticam profiterentur.. Quo. annalium libro Abulfathi codicem nune Bodlejanum significari, luce clarius est. Illum igitur paulo ante fortasse anno p. Chr. 1686 in Britanniam missum esse, evincitur.

5. Denique particula quaedam codicis extat Beroli- nensis, quae inter bibliothecae regiae codices manuscri- ptos Peferm. 5 inscribitur, a nobis autem littera F. deno- tata est. Haec litteris exarata claris ac bene scriptis ad saeculum p. Chr. sextum decimum, ut ego opinor, referenda est; unde ejusdem fere sit aetatis atque codices C. D., quibuscum multis in rebus consentit. Litterae hujus codicis Samaritanae Arabicaeque, quod memini, simillimae sunt earum, quae in codice Samaritano- Arabico Lugdunensi XXVII. supra commemorato a manu recentiore additae sunt. Quocirca utrumque codicem ab eodem homine descriptum esse conjecerim. Quamquam fateor, me codices, quum non eodem tempore in meis manibus fuerint, accuratius inter se comparare non potuisse. Sin autem suspicio nostra aliquam veritatis speciem habeat, codex circiter annum H. 890 *) conscriptus fuerit. Arrosus ille quidem est a

*) Cf. Noldeke in : Nachrichten von der ©, A. Universitát 1862, pag. 337, de Jong Catalogus Lugd. Bat. 1. c.

0 ee iLLL LLL ا‎

XXII

tineis, quae tamen ipsi scripturae pepercerunt. Is codex ad Abulfathianos annales sive emendandos sive melius intelligendos multum nobis contulisse videtur. Quam ob causam magnopere dolemus, eum una tantum et triginta plagulis constare, quarum ordo in compingendo libello aliquantum conturbatus est. Rerum gestarum in eo narratio neque